CNEUS vel GNEUS Domitius Aenobarbus

CNEUS vel GNEUS Domitius Aenobarbus
CNEUS vel GNEUS Domitius Aenobarbus
cuius Pater cogn. classi praefuit, pro Cassio et Bruto, dein Antonium secutus, tandem ad Augustum se applicuit Aedilis, Cos. Praetor, Neronis pater, L. Domitio ex Antonia maiore filia Octaviae, sororis Augusti et M. Antonii natus, omni parte vitae detestabilis, primum occidit libertum, quod portare quantum iubebatur, recusarat: deinde in viae Appiae vico, repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtrivit: et Romae medio foro cuidam equiti Rom. liberius iurganti oculum eruit. Perfidiae atque avaritiae maximae fuit: argentarios pretiis rerum coemptarum, aurigarios mercede palmarum fraudavit. Maiestatis quoque et adulteriorum, incestique cum sorore Lepida sub excessu Tiberii reus, mutatione temporum evasit. Huic Tiberius Germanici filiam Agrippinam Iunio Silano, Silio Nervâ Coss. in secessu Campaniae coram tradidit atque in urbe nuptias celebrare iussit. Fuir Pater Neronis Principis. Decessit morbo aquae intercutis, suscepto, ex Agrippina Germanico genita, Nerone, malo ovo ex malo corvo. Suet. in Nerone. Bello Germanico triumphum meruit, quod unicum in ipso laudis argumentum. Tacit. Ann. l. 4. c. 75. Dio, Eutrop. Liv. Cassiod.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”